Thursday, March 31, 2011

De analogia spirituum. in Giordano Bruno De Magia

Porphyrius, Plotinus et alii Platonici ita spiritibus corpora distribuunt, ut purissimi et optimi, qui etiam Deorum nomine inscribantur, sint igneae substantiae quoad corpus, eamque simplicissimam esse et purissimam; hi vero, qui aliis constant elementis crassioribus, non sine subtilioris elementi participatione consistunt, ut aërei habeant aërem cum igne commixtum, aquei cum igne aërem, terrestres cum igne aërem et aquam. Invisibiles vero substantiae sunt propter corporis eorum tenuitatem. Porro terrestres et aquei ad libitum concreto et inspissato vapore interdum visibiles redduntur, et in regionibus purioribus aëre sereniore et tranquilliore etiam apparent. Et mihi contigit eos vidisse ad montes Liberi et Lauri, nec mihi soli, sed frequenter apparent incolis loci illius, quibus interdum sunt (mediocriter tamen) infensi, bestias abducentes et occultantes, quas iterum post aliquot dies reducant ad propria stabula. In aurifodinis et aliis subterraneis locis, ut in montibus Gebennae, satis est vulgatum et compertum frequentissime occurrere fossoribus, quibus interdum sint tum molesti, tum adiutores, tum significatores casuum. Ad hoc genus referuntur hi, quos circa Nolam ad templum Porti in loco solitario, et etiam sub quadam rupe ad radices montis Cicadum, quod fuit olim coemeterium pestiferatorum, et ipse et multi expertus sum et experiuntur nocturnis illae temporibus praetereundo multis lapidibus impetitus, qui minimo intervallo plurimi a capite et aliis corporis partibus magno cum impetu dissilientes importune insectando ad non mediocre intervallum, nunquam tamen laesionem ullam corporis intulerunt tum mihi tum aliis omnibus qui idem testificantur. De his Psellus in libro De daemonibus meminit, appellans eos lucifugos, iactores lapidum, quorum tamen iactus sint inanes.

No comments:

Post a Comment