Thursday, March 31, 2011

Weyer's Pseudomonarchia Daemonum - doesn't intend bad magic

Ne Sathanicæ factionis monopolium usqueadeo porro delitescat, hanc Dæmonum Pseudomonarchiam, ex Acharonticorum Vasallorum archivo subtractam, in hujus Operis de Dæmonum præstigiis calce annectere volui, ut effascinatorum id genus hominum, qui se magos jactitare non erubescunt, curiositas, præstigiæ, vanitas, dolus, imposturæ, deliria, mens elusa, & manifesta mendacia, quinimo non ferendæ blasphemiæ, omnium mortalium, qui in mediæ lucis splendore hallucinari nolint, oculis clarissimè appareant, hoc potissimum seculo scelestissimo, quo Christi regnum tam enormi impunitaque tyrannide impetitur ab iis qui Beliali palàm sacramentum præstitêre, stipendium etiam justum hauddubie recepturi: quibus & perditas has horas libenter dedico, si forte ex immensa Dei misericordia convertantur & vivant: quod ex animo iis precor, sitque felix & faustum. Ne autem curiosulus aliquis, fascino nimis detentus, hoc stultitiæ argumentum temere imitari audeat, voces hinc inde prætermisi studio, ut universa delinquendi occasio præcideretur. Inscribitur vero à maleferiato hoc hominum genere Officium spirituum, vel, Liber officiorum spirituum, seu, Liber dictus Empto. Salomonis, de principibus & regibus dæmoniorum, qui cogi possunt divina virtute & humana. At mihi nuncupabitur Pseudomonarchia Dæmonum.

No comments:

Post a Comment